monumenta.ch > Plinius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 8
{II} hic ergo casus, hic est ille qui pluruma in vita invenit deus - hoc habet nomen per quem intellegitur eadem et parens rerum omnium et magistra -, utraque coniectura pari, sive ista cotidie feras invenire sive semper scire iudicemus. pudendumque rursus omnia animalia, quae sint salutaria ipsis, nosse praeter hominem.